- SUFFETES
- SUFFETESde quibus vir Magnus de Phoen. Colon. l. 1. c. 24. haec habet. Didone fatô functâ, regium Carthaginis regimen mutatum in populare, aut vere aristocaticum. Nam summa rerum erat penes paucos iudices, quibus ius vitae et necis summum fuit in universos cives. Liv. l. 33. c. 46. Iudicum ordo Carthagine eâ tempestate dommabatur, co maxime quod ildem perpetui Iudices erant: Res, fama, vitaque omnium in illorum potestate erat. Qui unum eius ordinis, et omnes adversos habebat. Hannibal vero, ut nimiam horum potentiam retunderet, et in ordinem cogeret, legem promulgavit pertulitque Praeturae suae tempore, ut in singulos annos Iudices legerentur, ne quis biennium continuum Iudex esset. Hi Iudices, aut qui in illis principem locum obtinebant, a Romanis scriptoribus Suffetes appellantur. Liv. l. 28. c. 37. Suffetes eorum, qui summus Poenis est magistratus. Et l. 30. c. 7. Senatus itaque Suffetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. Et l. 34. c. 60. Cum Suffetes ad ius dicendum consedissent. Senec. de Tranq. c. 3. Non vult enim nisi consul aut prytanis, aut ceryx, aut sufes administrare Remp. Itaque Suffeti, vel Suffetes sunt Sophetim, i. e. iudices. Ita vocantur Ebraeis summi magistratus, quos Iudaeorum Remp. administrâsse legimus inde a morte Iosuae usque ad reges electos. Nemo non statim agnoscet, hoc esse verisimilius, quam quod contendit vir maximus, Notis ad Festum, Suffetes esse Sophim, i. e. ἐφόρους, ἐπόπτας, ἐπισκόπους. Vossius tamen Sufes legendum mavult, quam Suffes. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.